Hľadaný výraz: Mt 20,20-28; Mk 10,35-45; Lk 22,24-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21 Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”. 22 Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”. 23 Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”. 24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. 26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; 27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.

35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”. 36 At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”. 37 Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”. 38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”. 39 At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”. 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42 Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.

24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. 25 Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.

1

mail   print   facebook   twitter